NOVEMSIDES

NOVEMSIDES
NOVEMSIDES
apud Marium Victorinum, qui Novempsiles Servio, dicti sunt apud veteres Romanos Deorum παρεδροι, qui de hominibus in Deorum concilium et collegium allegebantur: quod eâdem sede cum iis praediti essent, quasi adsessores et σύνθρονοι. Ita autem is, Novensiles siveper l. sive per d. scribendum. Communionem enim habuerunt hae literae apud antiquos, ut linguam et dinguam: dacrimis et lacrimis: capitodium et capitolium: et sella a sede, etc. Post Novempsides autem, quos Graeci συννάους, a novem ac sidendo, i. e. eâdem sede praediti: quod novem in eadem sede, h. e. in eodem templo collati essent. Vide Salmas. ad Ael. Spartian. in Hadriano, c. 14. et hic passim, inprimis in vocibus Paredri item Synodus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Novensiles — Ancient Roman religion Marcus Aurelius (head covered) sacrificing at the Temple of Jupiter …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”